Lectionary Calendar
Saturday, May 4th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

1 Esdræ 1

1 Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.2 Ceciditque Ochozias per cancellos cÅ“naculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit : misitque nuntios, dicens ad eos : Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens : Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ?4 Quam ob rem hæc dicit Dominus : De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis : Quare reversi estis ?6 At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis, et dixit ad nos : Ite, et revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei : Hæc dicit Dominus : Numquid, quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron ? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.7 Qui dixit eis : Cujus figuræ et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba hæc ?8 At illi dixerunt : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait : Elias Thesbites est.9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum : sedentique in vertice montis, ait : Homo Dei, rex præcepit ut descendas.10 Respondensque Elias, dixit quinquagenario : Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.11 Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi : Homo Dei, hæc dicit rex : Festina, descende.12 Respondens Elias, ait : Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait : Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.14 Ecce descendit ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant : sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens : Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,16 et locutus est ei : Hæc dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.17 Mortuus est ergo juxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ : non enim habebat filium.18 Reliqua autem verborum Ochoziæ, quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?19 Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon23 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.24 Sem, Arphaxad, Sale,25 Heber, Phaleg, Ragau,26 Serug, Nachor, Thare,27 Abram, iste est Abraham.

28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,31 Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.33 Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi, filii Ceturæ.34 Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.35 Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.36 Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.37 Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.38 Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.40 Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.42 Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël : Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cÅ“perunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,54 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.

adsfree-icon
Ads FreeProfile