Lectionary Calendar
Saturday, May 4th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

1 Esdræ 14

1 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cÅ“pisset : viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia, quæ fecit Joas pater suus, fecit :4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum :6 filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens : Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus : sed unusquisque in peccato suo morietur.7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem.

8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz, filii Jehu regis Israël, dicens : Veni, et videamus nos.9 Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens : Carduus Libani misit ad cedrum, quæ est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus, quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum : contentus esto gloria, et sede in domo tua : quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum ?11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ.12 Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem : et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.14 Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quæ inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.15 Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.17 Vixit autem Amasias, filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis.

adsfree-icon
Ads FreeProfile