Lectionary Calendar
Monday, April 29th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Actus 12

1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.9 Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :10 caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :11 sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :

12 spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :13 necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.14 Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :16 idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :17 nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.24 Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem,25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.29 Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?30 numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

adsfree-icon
Ads FreeProfile