Lectionary Calendar
Monday, April 29th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Actus 15

1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.5 Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.10 Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.11 Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.

12 Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis :19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.

20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem :21 sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis :24 cum in Hispaniam proficisci cÅ“pero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.27 Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.34 Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

35 Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.38 Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.39 Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.47 Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.48 Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.50 Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.

51 Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.55 Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?56 Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

adsfree-icon
Ads FreeProfile