Lectionary Calendar
Monday, April 29th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Actus 2

1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pÅ“nitentiam te adducit ?5 Secundum autem duritiam tuam, et impÅ“nitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,

6 qui reddet unicuique secundum opera ejus :7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :11 non enim est acceptio personarum apud Deum.12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

adsfree-icon
Ads FreeProfile