Lectionary Calendar
Thursday, May 2nd, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

ad Philippenses 3

1 Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :

6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis.8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :

11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

adsfree-icon
Ads FreeProfile