Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Nehemiæ 10

1 Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë.2 Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul, et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.3 Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.4 Et dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus : arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.6 Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.7 Quod cum vidissent viri Israël, qui habitabant in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul, et filios ejus jacentes in monte Gelboë.9 Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis :10 arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.11 Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,

12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus : attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud : sed insuper etiam pythonissam consuluerit,14 nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.15 Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus, quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.17 Super filios autem Israël, qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.18 Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est : porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.19 Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.

adsfree-icon
Ads FreeProfile