Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Nehemiæ 13

1 Init autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,2 et ait ad omnem cÅ“tum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.4 Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.5 Congregavit ergo David cunctum Israël a Sihor Ægypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.6 Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.8 Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?

13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.15 Omnesque viri Juda vociferati sunt : et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda.16 Fugeruntque filii Israël Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum.17 Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna : et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium.18 Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.19 Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus :20 nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia : quem percussit Dominus, et mortuus est.21 Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim : procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.22 Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.

adsfree-icon
Ads FreeProfile