Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Nehemiæ 16

1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.2 Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israël :5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii, et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :6 Banaiam vero, et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca fÅ“deris Domini.

7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus :8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.9 Cantate ei, et psallite ei : et narrate omnia mirabilia ejus.10 Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.11 Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus semper.12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit : signorum illius, et judiciorum oris ejus,13 semen Israël servi ejus ; filii Jacob electi ejus.14 Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.

adsfree-icon
Ads FreeProfile