Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Nehemiæ 2

1 Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.3 Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.5 Filii autem Phares : Hesron et Hamul.6 Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.7 Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.8 Filii Ethan : Azarias.9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.

11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,14 quartum Nathanaël, quintum Raddai,15 sextum Asom, septimum David.16 Quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.

adsfree-icon
Ads FreeProfile