Lectionary Calendar
Saturday, April 27th, 2024
the Fourth Week after Easter
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

2 Petri 1

1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ :2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis :3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.4 Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.

5 Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.

7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.9 Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.

10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.

12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit.13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.

adsfree-icon
Ads FreeProfile