Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

4 Regum 11

1 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cÅ“pit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas : Habeto nos fÅ“deratos, et serviemus tibi.2 Et respondit ad eos Naas Ammonites : In hoc feriam vobiscum fÅ“dus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël.3 Et dixerunt ad eum seniores Jabes : Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis : et locuti sunt verba hæc, audiente populo : et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.

6 Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis.7 Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.8 Et recensuit eos in Bezech : fueruntque filiorum Israël trecenta millia : virorum autem Juda triginta millia.9 Et dixerunt nuntiis, qui venerant : Sic dicetis viris, qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui lætati sunt.10 Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne quod placuerit vobis.11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.12 Et ait populus ad Samuelem : Quis est iste qui dixit : Saul num regnabit super nos ? Date viros, et interficiemus eos.13 Et ait Saul : Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.

14 Dixit autem Samuel ad populum : Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.17 Egressique viri de civitate, bellebant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii :19 præcepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,20 si eum videris indignari, et dixerit : Quare accessistis ad murum, ut præliaremini ? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?21 Quis percussit Abimelech filium Jerobaal ? nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit eum in Thebes ? quare juxta murum accessistis ? dices : Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit.22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab.23 Et dixit nuntius ad David : Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum : nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.24 Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper : mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est.25 Et dixit David ad nuntium : Hæc dices Joab : Non te frangat ista res : varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius : conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos.26 Audivit auter uxor Uriæ, quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.27 Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium : et displicuit verbum hoc, quod fecerat David, coram Domino.

adsfree-icon
Ads FreeProfile