Lectionary Calendar
Wednesday, May 8th, 2024
Eve of Ascension
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

2 ad Thessalonicenses 2

1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa :10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.13 Adam enim primus formatus est : deinde Heva :

14 et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.16 Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :17 et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.

22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.24 Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pÅ“nitentiam ad cognoscendam veritatem,26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile