Lectionary Calendar
Thursday, May 2nd, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

secundum Lucam 2

1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.

5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinius,10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :

14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.28 Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum facie tua.29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis.34 Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum, quem vos crucifixistis.

37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?38 Petrus vero ad illos : PÅ“nitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.

42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.43 Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis,47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

adsfree-icon
Ads FreeProfile