Lectionary Calendar
Sunday, May 12th, 2024
the Seventh Sunday after Easter
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Joel 1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.14 Sanctificate jejunium, vocate cÅ“tum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile