Lectionary Calendar
Sunday, April 28th, 2024
the Fifth Sunday after Easter
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Deuteronomium 13

1 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :2 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.3 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.4 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.5 De tribu Simeon, Saphat filium Huri.

6 De tribu Juda, Caleb filium Jephone.7 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.8 De tribu Ephraim, Osee filium Nun.9 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.10 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.11 De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.

12 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.13 De tribu Aser, Sthur filium Michaël.14 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.15 De tribu Gad, Guel filium Machi.16 Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.17 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,18 considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :

adsfree-icon
Ads FreeProfile