Lectionary Calendar
Sunday, April 28th, 2024
the Fifth Sunday after Easter
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Deuteronomium 17

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :4 ponesque eas in tabernaculo fÅ“deris coram testimonio, ubi loquar ad te.5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.6 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.10 Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?

14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes :15 eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.16 Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.17 Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus,19 et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt.20 Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël.

adsfree-icon
Ads FreeProfile