Lectionary Calendar
Sunday, April 28th, 2024
the Fifth Sunday after Easter
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Deuteronomium 3

1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.2 Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.9 Dabisque dono Levitas10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.13 Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.18 Filii Gerson : Lebni et Semei.19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.20 Filii Merari : Moholi et Musi.

21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,24 sub principe Eliasaph filio Laël.25 Et habebunt excubias in tabernaculo fÅ“deris,26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fÅ“deris, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.

adsfree-icon
Ads FreeProfile