Lectionary Calendar
Sunday, April 28th, 2024
the Fifth Sunday after Easter
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Deuteronomium 7

1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.4 Ait autem Dominus ad Moysen :5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :16 hircumque pro peccato :17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :22 hircumque pro peccato :23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium :26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

adsfree-icon
Ads FreeProfile