Lectionary Calendar
Monday, April 29th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Canticum Canticorum 2

1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te ;

12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,

17 et relinquit ducem pubertatis suæ,18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.20 Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias :21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.23 Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est ?24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ? et hoc de manu Dei est.25 Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo ; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.

adsfree-icon
Ads FreeProfile