Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Exodus 31

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,5 dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fÅ“tus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.

12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.14 Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

adsfree-icon
Ads FreeProfile