Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Exodus 39

1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :27 feminalia quoque linea, byssina :28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,38 et tentorium in introitu tabernaculi ;39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fÅ“deris jussa sunt fieri.41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile