Lectionary Calendar
Friday, May 3rd, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Tobiæ 2

1 Decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini, et palatium sibi.2 Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cæderent lapides in montibus, præpositosque eorum tria millia sexcentos.3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum, in qua et habitavit :4 sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Israëli.5 Domus enim, quam ædificare cupio, magna est : magnus est enim Deus noster super omnes deos.6 Quis ergo poterit prævalere, ut ædificet ei dignam domum ? Si cælum, et cæli cælorum capere eum nequeunt : quantus ego sum, ut possim ædificare ei domum ? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.7 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho, et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Judæa, et Jerusalem, quos præparavit David pater meus.8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano : scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis,9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim, quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta.10 Præterea operariis, qui cæsuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.11 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni : Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.12 Et addidit, dicens : Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit cælum et terram : qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi.13 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino : et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.15 Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.16 Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe : tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.17 Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israël, post dinumerationem, quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.18 Fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octoginta millia, qui lapides in montibus cæderent : tria autem millia et sexcentos præpositos operum populi.19 Filii Hasum, ducenti viginti tres.20 Filii Gebbar, nonaginta quinque.21 Filii Bethlehem, centum viginti tres.22 Viri Netupha, quinquaginta sex.23 Viri Anathoth, centum viginti octo.24 Filii Azmaveth, quadraginta duo.25 Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres.26 Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus.27 Viri Machmas, centum viginti duo.28 Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres.29 Filii Nebo, quinquaginta duo.30 Filii Megbis, centum quinquaginta sex.31 Filii Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.32 Filii Harim, trecenti viginti.33 Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti quinque.34 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.35 Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta.

36 Sacerdotes : filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.37 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.38 Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem.39 Filii Harim, mille decem et septem.40 Levitæ : filii Josue et Cedmihel filiorum Odoviæ, septuaginta quatuor.41 Cantores : filii Asaph, centum viginti octo.42 Filii janitorum : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai : universi centum triginta novem.43 Nathinæi : filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub,46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan,47 filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia,48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam,49 filii Aza, filii Phasea, filii Besee,50 filii Asena, filii Munim, filii Nephusim,51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,52 filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa,53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,54 filii Nasia, filii Hatipha,55 filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda,56 filii Jala, filii Dercon, filii Geddel,57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami :58 omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent.60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.61 Et de filiis sacerdotum : filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum :62 hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio.63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.

64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta :65 exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti.66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,67 cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.68 Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.69 Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.70 Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis.

adsfree-icon
Ads FreeProfile