Lectionary Calendar
Tuesday, April 30th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

1 ad Corinthios 3

1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus :3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :

6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?9 Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.17 Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

19 Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.20 Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.21 Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.28 Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

adsfree-icon
Ads FreeProfile