Lectionary Calendar
Friday, May 3rd, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Genesis 33

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fÅ“tas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

adsfree-icon
Ads FreeProfile