Lectionary Calendar
Saturday, May 4th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Aggæi 1

1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.2 Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :3 congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris : et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.4 Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;5 et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ;6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.7 Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos.8 Et erit : in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.11 Ululate, habitatores Pilæ : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.

12 Et erit in tempore illo : scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male.13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.14 Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara : tribulabitur ibi fortis.15 Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,

adsfree-icon
Ads FreeProfile