Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

ad Titum 1

1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.

adsfree-icon
Ads FreeProfile