Lectionary Calendar
Thursday, May 2nd, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Ecclesiasticus 21

1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.2 Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.4 Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.6 Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.8 Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.9 Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.10 Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.

11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ?12 Dixit custos : Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite.

13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti.15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.

adsfree-icon
Ads FreeProfile