Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Isaiæ 15

1 Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.2 Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo ; et super Medaba, Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.3 In triviis ejus accincti sunt sacco ; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.4 Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.5 Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum : ad torrentem Salicum ducent eos.8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.

10 Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra ? Non fÅ“neravi, nec fÅ“neravit mihi quisquam : omnes maledicunt mihi.11 Dicit Dominus : Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.12 Numquid fÅ“derabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs ?13 Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit.

15 Tu scis, Domine : recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me : noli in patientia tua suscipere me : scito quoniam sustinui propter te opprobrium.16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos : et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.17 Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ : solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari ? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.19 Propter hoc hæc dicit Dominus : Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis : et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris : convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.20 Et dabo te populo huic in murum æreum, fortem : et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus :21 et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.

adsfree-icon
Ads FreeProfile