Lectionary Calendar
Tuesday, May 7th, 2024
the Sixth Week after Easter
Content-type: text/html
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Psalmi 23

1 Respondens autem Job, ait :2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

8 Si ad orientem iero, non apparet : si ad occidentem, non intelligam eum.9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum : si me vertam ad dexteram, non videbo illum.10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.11 Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile