Lectionary Calendar
Tuesday, May 7th, 2024
the Sixth Week after Easter
the Sixth Week after Easter
Attention!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Psalmi 25
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !