Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Josue 14

1 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.3 Ne comedatis quæ immunda sunt.4 Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.

6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chÅ“rogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.11 Omnes aves mundas comedite.12 Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :14 et omne corvini generis,15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :

adsfree-icon
Ads FreeProfile