Lectionary Calendar
Monday, April 29th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Leviticus 27

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.22 Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino,23 supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium : et dabit ille qui voverat eum, Domino.24 In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ.25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.

26 Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere : sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt.27 Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii : si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum.28 Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino :29 et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.30 Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.31 Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.32 Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.33 Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit : et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.34 Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai.

adsfree-icon
Ads FreeProfile