Lectionary Calendar
Saturday, May 18th, 2024
Eve of Pentacost
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

secundum Matthæum 16

1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.3 Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.15 Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.17 Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :18 serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.

19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.21 cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :24 et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.25 Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.27 Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :28 habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.29 Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.30 At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pÅ“nitentiam agent.31 Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile