Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

2 Machabæorum 14

1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Jesu :2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.5 Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.8 At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.9 Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.

12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.19 Et cum jussisset turbam discumbere super fÅ“num, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum cÅ“pisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?

32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.41 Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.42 Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.

43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis : et amputavit illi auriculam.48 Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :58 Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.59 Et non erat conveniens testimonium illorum.60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?62 Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.65 Et cÅ“perunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.

66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cÅ“pit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.71 Ille autem cÅ“pit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cÅ“pit flere.

adsfree-icon
Ads FreeProfile