Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

1 Machabæorum 4

1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicica.5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.17 Exinde cÅ“pit Jesus prædicare, et dicere : PÅ“nitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.

adsfree-icon
Ads FreeProfile