Lectionary Calendar
Sunday, April 28th, 2024
the Fifth Sunday after Easter
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Judith 7

1 Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ,2 filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,3 filii Amariæ, filii Azariæ, filii Maraioth,4 filii Zarahiæ, filii Ozi, filii Bocci,

5 filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.6 Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israël : et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus.7 Et ascenderunt de filiis Israël, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis.8 Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.9 Quia in primo die mensis primi cÅ“pit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se.10 Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium.11 Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis ejus in Israël.12 Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem.13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat.14 A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua :15 et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte obtulerunt Deo Israël, cujus in Jerusalem tabernaculum est.16 Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem,17 libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem.18 Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis, juxta voluntatem Dei vestri facite.19 Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Jerusalem.20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,21 et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis,22 usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.23 Omne quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli : ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus.24 Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.25 Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides ut judicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.26 Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem.27 Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Jerusalem,28 et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus ejus, et universis principibus regis potentibus : et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in me, congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum.29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.31 Viri Machmas, centum viginti duo.32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.35 Filii Harem, trecenti viginti.36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.39 Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :43 filii Josue et Cedmihel filiorum.44 Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :45 filii Asaph, centum quadraginta octo.46 Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.47 Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,56 filii Nasia, filii Hatipha,57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem : et vocatus est nomine eorum.64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,67 absque servis, et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.68 Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël in civitatibus suis.

adsfree-icon
Ads FreeProfile