Lectionary Calendar
Thursday, May 2nd, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Numeri 7

1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :4 duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.5 Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :

10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis :14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :23 Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :29 Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.35 Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :40 hircumque pro peccato :41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :46 hircumque pro peccato :47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :52 hircumque pro peccato :53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :58 hircumque pro peccato :59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :62 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :64 hircumque pro peccato :65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :70 hircumque pro peccato :71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :76 hircumque pro peccato :77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :82 hircumque pro peccato :83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fÅ“deris, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

adsfree-icon
Ads FreeProfile