Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Ecclesiastes 1

1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo : et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.4 Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,6 quoniam novit Dominus viam justorum ; et iter impiorum peribit.

7 Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ :9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.

10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.11 Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum :13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis ;14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :15 fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.19 Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt.

20 Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam :21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia ;28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

adsfree-icon
Ads FreeProfile