Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Ecclesiastes 26

1 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

2 Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.

3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.

4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine ;7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.8 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam ;

10 in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.

11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.

12 Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.

13 Dicit piger : Leo est in via, et leæna in itineribus.

14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.

15 Abscondit piger manum sub ascela sua, et laborat si ad os suum eam converterit.

16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.

17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.

18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci.

20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.

23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.

24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.

27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.

28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.

adsfree-icon
Ads FreeProfile