Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 108

1 In finem. Psalmus David.2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

6 Constitue super eum peccatorem ; et diabolus stet a dextris ejus.7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.12 Non sit illi adjutor ; nec sit qui misereatur pupillis ejus.13 Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.

adsfree-icon
Ads FreeProfile