Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 11

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?3 Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?

4 Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?

adsfree-icon
Ads FreeProfile