Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 113

1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,2 facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles sicut agni ovium ?7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ;8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.9 Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam,

adsfree-icon
Ads FreeProfile