Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 121

1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

adsfree-icon
Ads FreeProfile