Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 24

1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.2 Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.

3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

adsfree-icon
Ads FreeProfile