Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 32

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.2 Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.6 Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.

7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.10 Ideo dicam : Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.11 Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus :

adsfree-icon
Ads FreeProfile