Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 36

1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est :2 Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.

5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.7 Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.

adsfree-icon
Ads FreeProfile