Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 49

1 Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.2 Ex Sion species decoris ejus :3 Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.4 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.7 Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum.8 Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos ;10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.11 Cognovi omnia volatilia cæli ; et pulchritudo agri mecum est.12 Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus.13 Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

15 Et invoca me in die tribulationis ; eruam te, et honorificabis me.16 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.18 Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.20 Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

adsfree-icon
Ads FreeProfile