Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 74

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.5 Dixi iniquis : Nolite inique agere, et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.6 Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.8 Quoniam Deus judex est ; hunc humiliat, et hunc exaltat :9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita ; bibent omnes peccatores terræ.10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob.11 Et omnia cornua peccatorum confringam ; et exaltabuntur cornua justi.

adsfree-icon
Ads FreeProfile