Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 8

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?

3 Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus :6 si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ ;7 in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam :9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)

adsfree-icon
Ads FreeProfile